CATALOGUS SYN0NYMICU8 PSELAPHIDARUM ADHUC DESCRIPTARUM. AUCTORE CAMILLO SCHAUFTJSS. Publicationes , quibiis agitur omnino de Pselaphidarum familia, his annis ita auctae sunt , ut non ei , qui legunt , vero ne quidem qui scribunt, materiam tam subito accumulatam conspicere et continere possint. Putamus igitur, fortasse a nonnullis in bonam partem exceptum fore nos nunc edere catalogum, quem initio ea de causa solum composuimus, ut patri et nobis ipsis laborem describendi novitates faciliorem faceremus. Non est eius , qui catalogum componit , res synonymicas quaerere , atque nos quidem piane libros, qui in manibus erant , secuti sumus; eis autem casibus, quibus exemplaria typica coleopterorum ante oculos habebamus, interdum nos coactos esse putabamus , sententias sine uUa argumentatione dispersas omnino ut decet negligere. Quod si non fecissemus, catalogus multo pluribus vitiis affectus esset, quam eo ipso vitia in eo inveniantur. Enumeratio descriptorum generum et specierum effici non poterat nisi alpliabetice , quia Pselaphidarum systema planius atque uberius explicatum , quod sit probandum , non habemus ; hac in sententia cum Achille Rafìray consule nec non patre consentimus. Quod attinet ad nomenclaturam et prioritatis leges hoc libro quam diligentissime principia magni et praestantissimi catalogi coleoptero-rum , quem debemus doctori Gemminger et de Harold secuti sumus. Quam ob rem , ut exemplis utamur , nominum permutationes ut Besimia pi^o Tetraci^ Zetliopsiis pro Zetho accipi non poterant. (G. et H. Cat. , p. xiv). Porro species generis Euplecioins in numero Euplectorum remanebat, quamquam bonum genus Eîipleetops se praebet, atque id, quod auctor singulas species, quae ex Eupleclorum 1