kå cognitionem Heteropterorum
Africae occidentalis.
Scripsit
O. M. Reuter.
Haud multo ante a v. cl. Reitter Vindobonensi ad
me missa est collectio Hemipterorum partim ex Ashante, par-
tim ex Addah (quod est in Aurea ora, qvam appellant, Africae
occidentalis) ortorum; nuinerus speeierum erat 82. Quarum,
quod qvidem sciam, 42 antea non sunt descriptae; 13 harum
ex mea sententia nova constituunt genera. De iis, quae antea
sunt nota, quinque genera non sunt ex Africa adhuc allata,
Cymys, genus in regionibus palae-et nearctica nee non in
Bengalia inventum, Phorticus americanum genus, et genus
Dinia, euius in Philippinis tantum insulis fuit vestigium, nec
non Plagiorhamma, genus ex Europa meridionali, et Micro-
velia, in Europa, Asia et America repertum genus. Duae aliae
quoque species mernorabiles sunt ob proximam speeieruni
Philippinarum affinitatem: Diplonotus viciniis n. sp. nempe
D. inermicruri Stål et Foeantius gracilicornis n. sp. P.
lineato Stål maxime aftines. Inter ceteras species, quae an-
tea sunt notae, Acrosternum Heegeri et Eusarcoris inconspi-
CUUS usque ad medianas regiones et Maris interni litora Asia-
tica accedunt, quarum quidem haec a meridie usque in Caff-
raria evadit terram. Cymys tahidus solum in Bengalia inven-
tus est. Pamera gracilis usque in Europa meridionali occur-
rit. Dieuches armiger Tunitanam terram attingit. Pachy-